Papa Franciscus – ARCHIVUM
@Pontifex266_ln
Christus resurrexit! In hoc nuntio includitur omnis exsistentiae nostrae significatio, quae ad mortem non proficiscitur, sed ad vitam. #Pascha
Utinam denuo speremus #pacem fieri posse! De Sancto Sepulcro, Ecclesia Resurrectionis, ubi hoc anno #Pascha simul a catholicis et orthodoxis celebratur, fulgeat lux pacis in totam Terram Sanctam et universum mundum.
In passione et morte Iesu, Deus omnia mala mundi secum gessit eaque de sua infinita misericordia convellit: diaboli exstirpavit superbiam, quae cor hominis foedat atque vim et corruptionem ubique serit. #Pascha
Sorores, fratres: in fidei paschalis stupore, dum omnes pacis et liberationis exspectationes in corde ferimus, dicere possumus: Tecum, Domine, omnia recreantur. Tecum omnia redintegrantur. #Pascha
Fratres et sorores, haec vocatio est, quam, potissimum in anno iubilaeo, oportet in imo nostrum vehementer sentiamus: spem #Paschae in vita nostra et in mundo alamus!
Christus peccatum vicit et mortem deiecit, sed in conversatione nostra in mundo potestas eius Resurrectionis adhuc perficitur. Quae perfectio, parvi germinis instar, nobis committitur, ut eam custodientes augeamus. #Pascha
Super viam Crucis vultus noster, sicut tuus, fieri demum potest radians et benedictionem effundere. Eiusdem habes in nobis impressam memoriam, omen reditus tui, cum primo aspectu agnosces nos, singulatim. #ViaCrucis vatican.va/news_services/…
Multi nos inhabitant metus et asperae nos circumdant iniustitiae, sed mundus novus iam ortus est. Deus ita amavit mundum, ut Filium suum, Iesum, daret nobis. Qui vulnera nostra limitata et lacrimas tergit nostras.
Evangelium spei nuntium nobis vult tradere, dicens quod, ubicumque nos perdidimus, quoquo modo nos perdidimus, venit tamen Deus semper nos quaerere.
Cum multitudinem virorum mulierumque videmus, quae odium et vim iniciunt in viam Calvarii, recordamur Deum hanc viam immutare in locum redemptionis, quia ipse eam trivit vitam suam ponens pro nobis. Quanti Cyrenaei crucem Christi ferunt!
Quid videt Iesus, cum in nobis aspiciens diligit nos, incuriis peccatisque nostris neglectis? Videt imbecillitatem nostram, sed etiam desiderium amari sicut sumus. vatican.va/content/france…
Iesu oculi oculi reprehensionis non sunt, sed misericordiae. De misericordia agitur illa, quae quandoque vix accipimus, maxime cum Deus iis ignoscit, qui nostra quidem sententia minime merentur. #Catechesis
#IntentioPrecis #ClickToPray #PremeEtOra @coronationmedia @vaticanihd
Hanc Quadragesimam vivamus uti tempus sanationis. Gratias omnibus ex corde agimus, qui, imago facti Salvatoris, verbo et scientia et dilectione et prece sua proximo sunt instrumenta sanationis.
In #EvangelioHodierno (Lc 15, 1-3.11-32) Iesus cor Dei ostendit: semper erga omnes misericors; vulnera sanat nostra, ut amare invicem tamquam fratres valeamus.
De multis cogitamus, qui variis in modis infirmis adsunt, quibus sunt signum praesentiae Domini. Hoc egemus, “misericordiae miraculo”, quae temptatos comitatur, aliquid lucis adducens in noctem doloris.
In societatibus nostris, quae mercatorum rationibus nimis inserviunt, ubi omnia rationibus utilitatis subici periclitantur, voluntarii signum sunt spei, quia testes sunt gratuitatis, benevolentiae et servitii erga egenos primatus.
Coram temptatione nos quandoque fallimus: omnes peccatores sumus. Clades autem finis non est, quia venia sua, quae amore superexcedit, Deus de quovis lapsu extollit nos. (Lc 4, 1-13)
Ex corde gratias vobis agimus de precibus vestras pro nostra salute. Benedicat vos Deus et Beata Virgo vos custodiat. Gratias!
#Cineres nobis memorant qui simus. Quod nobis prodest: rationes renovat, asperitates eximii amoris nostrum retundit, nos restituit ad rem et humiliores efficit atque in alios magis promptos: nemo nostrum Deus est, omnes iter suscipimus. #Quadragesima vatican.va/content/france…